- TEREDO
- TEREDOinter species vermium, in ligno nascentium, memoratur, Theophrasto, Hist. l. 5. c. 5. Ε᾿ςθίεται δὲ τὰ μὲν ἐν ῇ θαλάττῃ σηπόμεναὑπὸ τερηδόνος, τὰ δ᾿ ἐν τῇ γῇ ὑπὸ ςκωλήκων καὶ θριπῶν οὐ γὰρ γίνεται τερηδὼν, ἀ;;᾿ ἥ ἐν τῇ θαλάττῃ ἔςι δὲ ἡ τερηδὼν τῷ μὲν μεγέθει μικρὸν κεφαλην` δὲ μεγάλην, καὶ ὀδόντας etc. Unde sumpta haec Plinii, licet nonnihil diversa, l. 16. c. 41. Infestantium (ligna) quatuor genera. Teredines, capite ad portionem gravissimô, rodunt dentibus. Hae tantum in mari sentiuntur, nec aliam putant teredinem proprie dici. Terrestres tineas vocant, et quae seqq. Ad quam utriusque teredinem pertinent haec Poetae, de Ponto, l. 1. Ep. 1. v. 69.Estur ut occultâ vitiata teredine navis.Alii solum dicunt teredinem in ligno generari, Plut. Sympos. l. 2. Quest. 3. et Hesychius, quam proin generali epithetô ξυλοτρώκτην vocat Suidas. Vide Sam. Bochartum, Hieroz. Parte posterior. l. 4. c. 27. ubi de vermibus in plantis, ligno et tibis. Coeterum ei natura dentes dedit ad robora, etiam cum sonitu, perforanda, Plin. iterum, l. 11. c. 2. Verum nasci illam, iuxta reliquos lignorum hostes, prohibet in aliis amaritudo, ut cupresso: in aliis duritia, ut buxo. Tradunt et abietem, circa germinationes decorticatam —— non corrumpi. Alexandri M. comites prodiderunt, in Tylo rubri maris insula arbores esse, ex quibus naves fiant, quas C. annis durantes inventas, et si mergerentur, incorruptas, Idem, l. 16. c. cit. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.